IV 1065 1070 1075 |
Sed fugitare decet simulacra, et pabula amoris absterrere sibi, atque alio convertere mentem, et iacere umorem collectum in corpora quaeque nec retinere, semel conversum unius amore, et servare sibi curam certumque dolorem. Ulcus enim vivescit et inveterascit alendo, inque dies gliscit furor atque aerumna gravescit, si non prima novis conturbes volnera plagis, volgivagaque vagus Venere ante recentia cures, aut alio possis animi traducere motus. Nec Veneris fructu caret is qui vitat amorem sed potius quae sunt sine poena commoda sint. Nam certe purast sanis magis inde voluptas quam miseris. |