105 110 |
Tutemet a nobis iam quovis tempore vatum terriloquis victus dictis desciscere quaeres. Quippe etenim quam multa tibi iam fingere possunt somnia, quae vitae rationes vertere possint, fortunasque tuas omnes turbare timore ! Et merito. Nam si certam finem esse viderent aerumnarum homines, aliqua ratione valerent religionibus atque minis obsistere vatum. Nunc ratio nulla est restandi, nulla facultas, aeternas quoniam poenas in morte timendum. |