140 145 |
Nec me animi fallit Graiorum obscura reperta difficile illustrare Latinis versibus esse, multa novis verbis praesertim cum sit agendum propter egestatem linguae et rerum novitatem ; sed tua me virtus tamen et sperata voluptas suavis amicitiae quemvis efferre laborem suadet, et inducit noctes vigilare serenas, quaerentem dictis quibus et quo carmine demum clara tuae possim praepandere lumina menti, res quibus occultas penitus convisere possis. |