Collatinus, index > latin > le latin en cinquième
PRODIGIA
Romae aut circa urbem multa ea hieme prodigia facta aut, quod euenire solet motis semel in religionem animis, multa nuntiata et temere credita sunt, in quis ingenuum infantem semenstrem in foro holitorio triumphum clamasse, et in foro boario bouem in tertiam contignationem sua sponte escendisse atque inde tumultu habitatorum territum sese deiecisse, et nauium speciem de caelo adfulsisse, et aedem Spei, quae est in foro holitorio, fulmine ictam, et Lanuui hastam se commouisse et coruum in aedem Iunonis deuolasse atque in ipso puluinari consedisse et in agro Amiternino multis locis hominum specie procul candida ueste uisos nec cum ullo congressos, et in Piceno lapidibus pluuisse, et Caere sortes extenuatas, et in Gallia lupum uigili gladium ex uagina raptum abstulisse. ob cetera prodigia libros adire decemuiri iussi; quod autem lapidibus pluuisset in Piceno, nouendiale sacrum edictum.
Tite Live, Ab Vrbe condita, XXI, 62.
ager, agri, m. : terre, territoire, champ
animus, i, m. : coeur, sympathie
boarius, a, um : des boeufs  (forum - : le marché aux bestiaux)
caelum, i, n. : ciel
candidus, a, um : blanc
coruus, i, m. : corbeau
forum, i, n. : marché, forum
Gallia, ae, f. : Gaule
gladium, ii, n. : glaive
hasta, ae, f. : hache
holitorius, a, um : qui concerne les légumes       (forum -- : marché aux légumes)
ingenuus, a, um : noble
liber, bri, m. : livre
locus, i, m. : lieu
lupus, i, m. : loup
multus, a, um : en grand nombre       ( surtout au pl. : nombreux)
Picenum, i, n. : le Picénum (région d'Italie)
prodigium, ii, n. : prodige.
Roma, ae, f. : Rome
sacer, cra, crum : sacré
suus,a, um : son
tertius, a, um : troisième
triumphus, i, m. : triomphe
uagina, ae, f. : fourreau
  vient de : cas possibles :
Romae    
prodigia    
animis    
multa    
ingenuum    
foro    
holitorio    
triumphum    
boario    
tertiam    
caelo    
holitorio    
hastam    
coruum    
agro    
locis    
candida    
Piceno    
Gallia    
lupum    
gladium    
uagina    
prodigia    
libros    
decemuiri    
sacrum